Memoria
Ioannes Lecanuet (Rothomagi natus die 4 Martii 1920; mortuus in Neuilly-sur-Seine die 22 Februarii 1993) fuit politicus Francicus. Ab anno 1979 usque ad annum 1988 Lecanuet, qui legatus apud Conventum Nationalem et apud Senatum Francicum, Iustitiae minister atque Rothomagi praefectus urbis fuit, etiam legatus apud Parlamentum Europaeum fuit.